- INVENIMUS
- INVENIMUSGavemus, Graece Εὐρήκαμεν, συγχαίρομεν, sollennia verba excla mantum olim in Sacris Isidis, invento sc. Osiridis corpore. Scholiast. Iuv. ad illa Sat 8. l. 3. v. 29.Exchamare libet, populus quod clamat Osiri.Invento ---Populus, inquit. Aegypti invento Osiri, dixit: Εὐρήκαμεν, συγχαίρομεν. Im enim Isidem, inventis Osiridis membris, exclamâsse putabant. Athenagoras Apologl Τὴν μὲν τοῦ σιτουσπορὰν, Ο῞σιριν ὄθεν, φασὶ μυςικῶς ἐπὶ τῆ ἀνεωρέσι τῶ μελῶν ἤ τῶ καρπῶν ἐπιλεχθῆναι τῆ λ᾿σιδι, ἐυρήκαμεν, συγχαίρομεν, vide ubi de iside et Osiride. Ad Sanctiorem usum verba transfert Iul. Firmicus Mat. de Errore profan. Relig. O miser homo, invenisse te nescio, quid gaudes, cum animam taum ex istis sacris per annos singulos perdas. Nihil enim invenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi, quod iterum aut quaeras aut lugeas. Quaere potius spem salutis. Et cum veram viam inveneris, gaude, et tunc erectû sermonis libertate proclama, εἰρήκαμεν, συγχαίρομεν, cum ab his calamitatibus, post paenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentiâ liberatus, Archemedis vero εὔρηκα Inveni, nemini non norum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.